monumenta.ch > Hieronymus > sectio 7 > sectio 52 > sectio 44 > sectio 6 > bsbClm6224.181 > sectio 45

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Hieronymus, Epistulae, 4, 106, 45
Septuagesimo secundo: Prodiit quasi ex adipe . Et dicitis vos apud Graecos invenisse, ἐξελεύσεται, id est, prodiet, quod falsum est. Nam et apud Septuaginta Interpretes ita scriptum est: ἐξηλεύσατο ώς ἐκ στέατος ἀδικία ἀυτῶν. In eodem: Quomodo scit Deus , in Graeco dicitis non esse, Deum; cum et apud Septuaginta scriptum sit, Πῶς ἔγνω θεός, et omnes Interpretes similiter de Hebraeo transtulerint. In eodem: Intelligam in novissimis eorum . Pro quo in Graeco legisse vos dicitis: et intelligam; sed hic, et, coniunctio superflua est. In eodem: Defecit caro mea, et cor meum . Pro quo male perversum ordinem quidam tenent: Defecit cor meum, et caro mea. In eodem: Ut annuntiem omnes praedicationes tuas . Pro quo vos in Graeco legisse dixistis, τὰς αἴνέσεις σου, id est, laudes tuas. Et sciendum quod in Hebraeo, MALOCHOTHACII, scriptum habet, quod Aquila ἀγγελίας σου, id est, nuntios tuos; Septuaginta, τὰς ἐπαγγελίας σου, id est, praedicationes tuas, vel promissa interpretati sunt: licet et laus, et praedicatio unum utrumque significet.